135
113
DE RENOVATIONE.
A definitione Renouationis exordiamur.
I. Renouatio est balsami per balsamum consimi¬
lem confortatio, qua impuritates separantur, &
iuuentus reducitur.
CANONES.
I.
In hoc rerum statu extra corpoream naturam
balsamus confortans non habetur, sed vbique
aliquid de natura corporis sibi immixtum ha¬
bet.
Balsamus enim sine corpore subsistere nequit.
Hoc vero notare est, quod balsamus, quando im¬
puritatibus obruitur, & corporis crassitie eius
ctiones impediuntur, impuritatibus nudari, cor¬
pusque in tantum subtiliari debeat, vt in natu¬
ram confortandam agere possit. Sic è cibo, quem
assumimus, Archaeus noster balsamum elicit sibi
consimilem, separatis & eiectis fecibus per appro¬
priata emunctoria. Philosophi crassitiem sepa¬
rando subtiliant metalla, vt ex iis spiritus balsa¬
micales proliciant, nobisque deinde in vsum non
strum propinent.
Quo è puriori & perfectiori corpore confor¬
tans balsamus desumitur, eo efficacius & per¬
fectius impuritates separat.
Vnumquodque enim agit secundum naturam
suam. Vnde non mirùm est, quod lapis philoso¬
phorum perfectissime & efficacissime morbos ex
corpore pellat, cum ex perfectissimis huius mun¬
di corporibus, scilicet ex Sole & Luna, producatur.
III.