579
Dedicatio.
De pastu animi suavissimo ex arte hac ori¬
undo, vsibus atque commoditatibus in ge¬
nus mortalium abundantissime effusis, di¬
cam nihil, per se voluptuose fructuosissime¬
que perceptibilibus. Sed Alchemia ars
huiusmodi est, quae abstrusissimarum in na¬
tura rerum & essentias & virtutes non
modo scrutatur, aperit, & in lucem con¬
spectumque hominum, sublatis alienita¬
tibus, hactenus ignorantiam & stultit am¬
misochymicis parientibus, protrahit: sed
& ignobilia nobilitat, summisque ad hu¬
manam salutem viribus ex abscondito in
apricum prolatis, denuo affabre exornat.
Ars haec omnium eminentissima exsplen¬
descit, nulli secunda: Quia nulli datum in¬
tima naturae & penitissime abdita eruere
adeo concinne, & in vsus humanos aliosque
multifariam proferre solerterque. Si Paulo
ratiocinari consentiente licebit, euidentior
Dei notitia, ex huius artis Alchemiae pra¬
xi hauriri potest, ipsis sacrarum literarum
monumentis. Si enim ex operis pulcerrimi
contemplatione rudi, essentialibus abditis
excellentius ad notitiam Dei promouenti¬
bus,