579
Dedicatio.
que, notio: Multo praestantior multo¬
que nobilior capi poterit notitia, intime
reconditaque naturae rerum essentialia pa¬
sis velis aspiciendo. At prior astruitur a
Paulo. Ergo & posterior affirmanda. Diui¬
na itaque ars & prae ceteris omnibus eo ma¬
iori honore amoreque prosequenda, quo aliis
longis parasangis anteit eminentior. Iure
igitur optimo a sapientiorum familia ac¬
cessita & exculta, & in amplexus & pe¬
netralia Magnatum adeo est constanter re¬
cepta, vt, quanque, sicut omnibus nobilio¬
ribus euenium scientiis, non defuerint impo¬
stores & falsarii, sceleribus suis fraudi¬
busque eam contaminare studentes: tamen
apud plerosque splendorem, amoremque
sui & desiderium neutiquam perdiderit
sed firmiter cum dignitate pristina, locoque
obtinuerit.
In Principum & Regum vetustissimo¬
rum Aegyptiorum, Chaldaeorum Babylo¬
niorum vlnis ars ista & inuenta est &
exculta propagataque admin stris Philo¬
sophis Hermete, Zoroaste & reliquis,
unde adhuc inter artifi es durat aeris
Baby¬