579
Dedicatio.
Principes Serenissimi Italiae, Germania
Galliae, venefici & venenorum fabricato.
res? Omnes enim isti artifices Alchemia
Chymicorumque remediorum elaboratores
& vsurpatores iudustrii. Ridendi essent
eiusmodi calumniatores pessimi, illusione
puerili; ni atrox conuitium constanter af¬
firmaretur, propagareturque, niue metus
forei, ne loci quid tandem sit habiturùm
apophtegma; calummiare audacter, sem¬
per aliquid haeret. Sed tamen bona tandem
caussa triumphabit, conuitiis istis cum au¬
ctoribus in auras euanescentibus. Nobilis
vsus Chymica remedia esse, testimonio mi¬
hi esse potest cura Serenissimi Archiducis
Matthiae, Domini mei clementissimi, an¬
te triennium ineuntibus comitiis ex ca¬
tarrho febrili epidemico grauiter decum¬
bentis, & adeo grauiter, vt de salute eius iam
fuisset desperatum, ni remediis Chymicis,
sua Celsicudine Serenissima & vulgaria &
Galenica remedia omni fastidio nauseante,
abs me consulto fuisset occursum. Huius
curae felicitate & remediorum Chymicorum
prospero effectu incitatus excellenter do¬
ctus