579
Alchemiae, Quaest. 2.
cum accommodatur ad generationem,
qua opus aliquod fieri debet. Scientia
nominatur ratione principiorum ope¬
rationis, quę exstructa sunt ex caussis
alii sque scientificis. Ars definitur Arist.
habitus cum recta ratione effectiuus. Lucia¬
no definitore, ars est σύστημα τῶν ἐν καταλή¬
ψεων ἐγγεγυμνασμένων, πρός τι τὸ τέλος εὐχριστον
τῶν ἐν βιῳ. Cui itaque conuenit definitio,
eidem & definitum. Chemiae conuenit
definitio artis. Ergo est ars. Constat n.
preceptis homogeneis methodica for¬
ma ordineque dispositis. Officium eius
est, succos ex rebus heterogeneis puris¬
simos elicere, aut eos praestantiores red¬
dere nobilitate & sinceritate substan¬
tiae, viribus effectuque, quod exaltare, aut
graduare, interdum & sublimare vocant,
fitque tùm secundum essentiam tum quali¬
tates viresque coniunctas, modo adden¬
do aliquid modo subtrahendo, mo¬
do alterando, interdum transmutan¬
do & ex vno corrupto gignendo alte¬
rum: interdum iungendo & si quae sunt
plura artificia. His autem occupari
A 2