579
4
Progymnasmatum
chemycum, ostendunt scripta artifi¬
cum & operationes. Vt cùm Hippoc.
libr. de veteri medicina artem medi¬
cam demonstraturo concludam, ὥπερ
εἰ μὴ ἦν ἰητρικὴ ὅλως, μὴ δ' ἐν αὐτῇ ἐόκεπτο, μὴ δ'
εὕροιτο, μηδὲν, οὐκ ἀν ἦν ἀλλὰ πάντες ἀν ὁμοίας αὔ¬
τῆς ἀπειροί τε καὶ ἀνεπιστήμονες ἦσαν, καὶ τύχῃ πάν¬
τα τὰ τῶν καμονόντων διωκεῖτο. Si non esset me¬
dicina ars proaui nostri in ea nihil ob¬
seruassent: sed aeque cuncti ignari essent,
qui aliquid inuenissent, & illi qui nihil:
sed casu cuncta in ea euenirent.
QVAESTIO III.
An Alchemia sit imaginationis fi¬
gmentum.
Assertio misochymicis probatur,
quia nulla ars bonum a malo, id
est, formam a materia possit separare:
quod se facturum alchemia promittit.
Hoccene est probare? ignorare scil.
elenchum. An nullius artis bonum
malo segregare? Ars omnis in effe¬
ctione consistit definitore Aristotel.
cum recta ratione molienda. At recta
ratio docet boni a malo segregatio¬
nem,