579
20
Progymnasmatum
quia nisi essent distincti artifices, pos¬
set vterque quando lubet, aegrum im¬
pune occidere, possent singuli fel pro
melle, venenum pro remedio propi¬
nare, & paulo post subiicit: Attamen
operatio pharmacopoeis relinquenda
erit, indigna Medici maiestate, cuius
est praescribere non operari. Insolen¬
tis medici insolens & ineptum rece
ptum, idque syllogisticum tale. Si medi¬
corum & pharmacopoeorum officia non es¬
sent distincta, vterque aegrum impune in¬
terimeret. At sunt distincta. Ergo. Con¬
sequentia negatur. Vno enim affirma¬
to non affirmatur protinus alterum,
nec antecedente negato, negabitur
statim consequens. Vtrorumque offi¬
cia hocce seculo distincta sunt, nihilo¬
minus ab vtroque plures occidi aegro¬
tantes contingit: plurimos etiam ser¬
uari officiis alterutrius, nunc coniun¬
ctis & iisdem, nunc etiam disiunctis. Et
qui aegrotantium impunitus interitus,
ab amborum non distinctis officiis? an¬
quod Medici sit praescribere & phar¬
maco¬