579
21
Alchemiae, Quaest. 10.
macopoei operari? Sed quid vtrumque
ad mortem patientium? aut alteru¬
trum mortem machinabitur, medicus
operando, & pharmacopoeus praescri¬
bendo, aut Medicus vtroque, aut tu
mendacii es damnandus. At illud fal¬
sissimum. Ergo hoc verum. Qui enim
vtiliter & ex vsu aegrotantium praescri¬
bere pharmaca nouit, is eodem fine
operabitur. Omnis medici illud est,
Ergo & hoc. Nescire hoc inquies me¬
dicum, ideoque salutariter facere phar¬
maca nequire. At inquio vicissim, cum
medicamentorum praeparandorum ratio est
perspecta, eidem erit eorundem operatio non
incognita. At prius verum. Ergo & po¬
sterius. Ratio consecutionis est a ne¬
cessario connexu subiecti & adiuncti.
Si enim medicorum subiectum est me¬
dicamentorum praescriptio, haec au¬
tem non nisi quotidiano vsu & enchei¬
risi prudenti addiscatur, medicamen¬
torum operatio tamen erit subiectum
medicorum proprium, quam eorun¬
dem praescriptio, quae negata omni
B 3