579
26
Progymnasmatum
vocabit, hoc mephitide nares feriet,
Sal non tam Mercurio quàm cineribus
osseo cadaueri afflatis inhaerens pate¬
fit, illis ipsis principiis sibi inuicem per¬
mistis & altero alterius contagione con¬
taminato. Quemadmodum igitur affir¬
matum mixtum naturale ex quatuor
qualitatibus coadunatum, non negat
tria principia priora illis, aut proxima
Anatomicorum, sperma & sangui¬
nem, quibus constamus, & hoc nutri¬
mur: ita nec concessum prius redarguet
tria chymicorum principia, Sal, Mer¬
curium, & Sulphur, quae tam virtuti¬
bus, quam corporibus ipsissimis vbique
conspiciuntur. Non enim mixtum
naturale ex solo elementorum con¬
cursu consistit solummodo, sed & se¬
minaria propagatione, quae iam vege¬
tabilis & animalis est, iam mineralis,
imo vtriusque si non trium omnium par¬
ticeps esse habeatur. Si itaque mix¬
tùm virtute Sulphuris, Salis & Mer¬
curii, emicat, vtique non inepte con¬
stare ex iisdem censebitur, & princi¬
pia