579
43
Alchemiae, Quaest. 14.
vinum purgatorium salem continens,
describit porro solutiuum sal, terr. I.
serm. 3. cap. 108. integrum hoc caput de
salibus purgantibus instituit; quorum
varias explicat formas, admiranda¬
que de eis praedicat, tum ad praecau¬
tionem a morbis, tùm in grauissimo¬
rum etiam affectuum, nec non febri¬
um quotidianarum, tertianarum ac
quartanarum curationem. Oribasius
εὐποριστοῶν lib. I. cap. 9. vbi de euacuatio¬
nibus tractat, quae sanis conueniunt,
haec scribit: iam vero us, quibus malitia
humorum inest, & quibus propter super¬
fluorum acrimoniam exanthemata in cute
exoriuntur: quique morsum in lotio ster¬
coreque sentiunt, confert lac melli mixtum
bibere. Itemque serum lactis: sed pri¬
mum potui dandum est sale iniecto: facit
enim sal, vt serum partes corporis cele¬
rius permeet. Plinius secundus leta¬
liter febricitantem & obstructa aluo
diutissime oppressum, aliis medicis in¬
cassum laborantibus, sola aqua salsa
simplici ad miraculum liberauit, non