579
44
Progymnasmatum
solùm febre, sudore, fugata, sed & aluo¬
laxata, calumniantibus licet tum me¬
dicis, aegrum illius potu enectum iri:
Quid? ne Galenus a salis nitri vsu absti¬
nuit, quin eum etiam atque etiam com¬
mendat, libr. 4. de sanitat. tuend. cap. 5.
Trallianus libr 8. cap. 13. Paulus de re me¬
dica, lib. 7. cap. 24. Actua. libr. Method.
med. 5. & 6. Myrepsus de antidotis. Sect.
I. cap. 185. describit antidotum, quam
diaspolitirum vocant, cuius duas tra¬
dunt formulas, in quarum vna plus ni¬
tri quàm altera, inserunt. Quae copio¬
sius nitrum continet, cum camino, pi¬
perè, ruta ac nitro ana partibus aequa¬
libus concinnatur: quae hac ratione, vt
scribit Aetius tetr. 3. serm. I. cap. 22. ma¬
gis aluum subducit. Aliquando reli¬
qua singula pari pondere miscentur,
nitri verò dimidia aut quarta pars ad¬
ditur. Vnde apparet ipsum Aetium,
vim purgatricem sali nitri
tribuisse.
QVAE¬