579
56
Progymnasmatum
metalla in hydrargyrum soluuntur. Ergo
eo constant. Plinius lapidem hyd argyri
inueniri ait, in argentariis. Dioscori¬
des colligi hydrargyrum recitat, in
fornacibus excoquendi argenti, Lan¬
gius in pergamenae virgineae, in qua
aurum fuit dilatatum effectu in ver¬
mibus occidendis, coniicit de hydrar¬
gyro, quem ipsum etiam experimur
in pannis extorsorum poculorum per
hydrargyrum inauratorum. Idem
metallariis aquis inesse putat, ex pitui¬
tae circa fauces in vsu earum collectio¬
ne. Quae etiam metallici mala circa
caput, fauces, pulmones, neruos, cere¬
brum nucham patiuntur, ea potissimum
impuro mercurio debentur, ex cadi¬
nia argentifera teste Mathesio, saepe per¬
cussu expellitur. Bismuthum fugit in
igni, eiusdem iudicio, propter copiam
hydrargyri non fixi: quod ipsum et
iam confluit in doliis, & argentum
reddit. Kentmannus in valle loachi¬
mica venam hydrargyri inueniri tra¬
dit, similem argento rubro, rudi, & aliam
fuluam,