579
57
Alchemiae, Quaestio 19.
fuluam, in qua pyrites aerosus aurei co¬
loris positus. Idem in saxo candido di¬
cit reperiri aurum argentosum, fuluum
in Pannoniam, quod sit argento viuo ad¬
huc tinctum: quemadmodum apud
artifices docimastas praeceptum est de
auro ab hydrargyro, in quo inuenitur,
separando. Sed frustra in auctoritatibus
& historiis tempus consumitur, cum
id adeo manifestum sit, vt negare de¬
mentiae sit proximum.
QVAESTIO XIX.
An chymica remedia tuta?
Affirmatur.
Herophilus morborum remedia, si
ab indoctis medicis vsurpentur,
venena, si vero a doctis & exercitatis,
deorum auxiliares manus sapienter
appellabat. Remedia chymice elabo¬
rata & κατα ἐνδειξιν administrata tam tu¬
to exhibentur, quam cibus & potus
quotidianus. Haec multum faecum &
substantiarum heterogenearum in se
habent, naturae partim noxiarum, par¬
D 5