579
101
Alchemiae, Quaestio 31.
posse, salua re naturali & forma non
contra, nec potentias essentiales per¬
mutari posse incolumi substantia, li¬
quido patet. Quod autem suscipit opposi¬
tum salua substantia, id forma substantia¬
lis eiusdem esse nequit. Crasis sustinet oppo¬
situm incolumi subiecto: nam non modo
venenatam naturam commutat, non ve¬
nenata foecundam sterili, sed & alias qua¬
litates crasios permutat aliis. Ergo.
QVAESTIO XXXI.
An alexipharmaca ad venena sint
reuocanda?
Negatur.
Si alexipharmaca sub venenis continen¬
tur, alexiphar maca non erunt antidota
venenorum. At sunt antidota venenorum.
Nam ideo indigitantur alexipharmaca.
Ergo. Ratio propositionis haec est: ho¬
mogenea contineri homogeneis demonstran¬
te logica. At quia alexipharmaca non sunt
homogenea venenis, neutiquam possunt sub¬
eis censeri. Aliis alexiteria secluduntur
apharmacis adiumenti genere: Cum
G 3