579
102
Progymnasmatum
tamen in eodem genere ponenda vi¬
deantur, & venena & alexipharmaca,
quia contraria sunt homogenea ipsis
contrariis sibi inuicem neutiquam suc¬
censendis. Cur ergo alexiteria ad ve¬
nena reuocanda? An quia venena con¬
tinent? Quomodo? pleraque sunt an¬
tidota, & quamquam insunt quaedam
venenatorum, tamen tantùm abest,
vt naturam suam retineant, vt potius
artificiosa mixtione retusa tot antido¬
torum congerie exsuperante, omnem
exsuant venositatem. Quomodo ergo
veneni consortia? Quin negandum
mnino, alexipharmaca admixta habe¬
re venena sibi: Si carnem viperinam, si
opium admista theriacae mithridatio ce¬
lebratissimis antidotis dixeris, eademque
venenata pronunciabis, toto erras cae¬
lo, quicunque es affirmans, nec vnquam
assertum probabis tuum. Nisi venenum
bonum & salutiferum, & hoc illud cen¬
sueris stolide. Admista sint & plura ve¬
nenata errore auctorum & miscentium
antidotorum seu alexipharmacorum.
quia