579
108
Progymnasmatum
tiosissimorum τῶν ιἀμάτων aromatum
cordialium Bezoardicorum dosis ad¬
ministranda est minima, non tamen
venenositatis propterea accusanda.
Hydrargyrus, antimonium crudum lar¬
ga saepius porriguntur, eximes ea ve¬
nenorum catalogo? Bezoardicus lapis
ad grana sex, octo, decem exhibetur,
quae dosis minima, num ideo alexite¬
rium hoc eximium ob dosis exiguita¬
tem venenatum censebis? obratioci¬
nor. Quidquid parua porrigitur dosi,
illud est venenatum: Aromata, Bezo¬
ardica, minima exhibentur dosi. Ergo
sunt venenata. Propositio est tua, si ve¬
ra: consecutio erit itidem vera: sed
quo assertore?
QVAESTIO XXXIV.
An temperies rei naturalis distillatione
destruatur aut minuatur?
Chymicus non destructor rerum
naturalium, sed earundem indu¬
strius elaborator sit, necesse est: secus
non artifex nisi certi finis gratia mo¬
liatur