579
107
Alchemia, Quast. 3.
peditam suo actu tamen transmutari
oportere in substantiam bilis, fabulae
similimum. Si enim cibus cholericus
non sine antecedente alteratione nec
totus in bilem abit, multo minus Rheu¬
barbarum, quod nec cibus, nec vn¬
quam concoqui a natura potest, vt nu¬
trimentum. Si potest, non medica¬
mentum, sed vel nutrimentum vel
medium. Expungatur ergo ex censu
medicamentorum cholagogorum.
Sed satis.
QVAESTIO XXXIII.
An parua dosis medicamenti nota ve¬
neni aut medicamenti ve¬
nenati.
Si minima dosis Pharmaci argumen¬
tum venenati remedii consenta¬
neum & verum, erit proprium eius
adiunctum, vt hoc posito, & illud
necesse sit poni. Atqui, quemadmo¬
dum nec dosi exili affirmata affirma¬
tur venenum vel venenatum: ita
nec negata hac negabitur illud. Pre¬