579
106
Progymnasmatum
sed alteratio. Ergo substantiae? Nec hu¬
ius? Nam actu proprio ducendi bilem
impedito, etiam impedietur idem trans¬
mutandi se in simile, quod sit hic cum
illo vnus & idem. Et quae similis in si¬
mile transmutatio ante similia? cur
Rheubarbarum in bilem mutatur,
actione ciendi praepedita, & non vice¬
versa? Quare bilis a Rheubarbaro in
ventrem ducta non transmutatur
vel hoc in illam? Vt concludam: si
Rheubarbarum suo actu frustratum
in humoris ducendi substantiam
transmutatur, aut substantia sua, aut
virtute transmutabitur. At illa sae¬
pius non exhibetur, ideoque nec hac
transmutabitur semper. Virtute er¬
go? At haec spiritualis suo orbata sub¬
iecto, alieno insidens. Non ergò in
corporale mutabitur. Nec virtute po¬
test, quod sit impedita, & quia frustra
ta, ideo transmigrandum sibi in sub¬
stantiam bilis. At non potest, quia vir¬
tus virtute caret, quoad actum. Sub¬
stantiam exhibitam Rheubarb. & im¬
peditam