579
105
Alchemiae, Quaest. 32.
cur non tantùm opis praestat bilis pec¬
cans sibi ipsi, quantum Rheubarbarum
bili peccanti in ictero, hepatis obstru¬
ctione &c. maxime cum quantitate
dominatur? Cur indiga praesidiario si¬
mili, ipsamet sat firma & quanto & qua¬
li? frustrata suo actu in substantiam
humoris purgandi, transmutari Rheu¬
barbarum ais. Alchymistam misochy¬
micis agit mira metamorphosi. Quis
est iste actus Rheubarb. quo ducit bilem
sibi similem? Actus totius ęrit; non er¬
go solarum qualitatum, quibus per se
solis nulla competit actio naturaliter,
quia accidentia. Nec posset actus iste
Rheubarb. a bilis esse qualitatibus ca¬
liditate puta & siccitate. Sic enim
mne binis istis qualitatibus dotatum bi¬
lem cieret, quod vanum. Actio ergo
totius & propria. Si ergo sua propria
ctione priuatur, qua ad bilem affecta
est similitudine, qui impedita actione
hac in substantiam humoris ciendi com¬
mutabitur? An beneficio alius. num
qualitatum? his nulla fit transmutatio,
G 5