579
110
Progymnasmatum
diminutam an sartam tectamque pos¬
sidet? si sapis, sapere tibi crasin cinna¬
momi, & specificas virtutes eius adeo
fateberis, vt odoratu Sueuico abolito
tibi acer sit restitutus gustatus Gallicus
Si item distillatione destruitur aut mi¬
nuitur crasis rei naturalis, cur resta¬
gnans materia in fundo alembici aut
vasis ἐξίτηλον habetur & caput mortuum?
Cuius vsus & finis gratia distillata ab¬
hinc annis millenis a probatissimis
medicis sunt vsurpata, destillatione
temperiem rei abolente?
QVAESTIO XXXV.
An succus vel decoctum rei naturalis aut
simplicis herbae temperiem inte¬
gram conseruet.
Stupendam imperitiam arguit as¬
sertum: Quis enim quolibet simpli¬
ci non nisi alimentarium humorem ex¬
primi vegetanti adhuc nescit? Hic quia
ambigit nec transiit in alimoniam ve¬
getandi, crasin totius habere nequit.
Quomodo ergo temperiem integram
con¬