579
111
Alchemiae, Quaestio 35.
conseruare poterit, cui nunquam se asso¬
ciauit. Si habet temperiem integram
succus rei naturalis medicae expressus,
omnis crasis haerebit in succulentis.
Haec autem non sunt συστατικὰrei natu¬
ralis, nec partes integrantes. Non ergo
habebit succus expressus temperiem
integram rei naturalis prae destillatis.
Succo expresso vegetantis aut recentis
simplicis, distillatorio id commissum
adhuc specificum cum crasi naturali
profert: quod argumento est euidenti, de¬
stillatione non perire crasin rei, sed ean¬
dem seruari, succo rudi, omni temperie
vacuo. Negantes adhuc calidiores her¬
bas origanum, absynthium, maioranum,
salureiam &c. excisas sponte succo suo
vel sole vel aere vmbroso exsuctas ex¬
aminent, videantque vtrum eae temperie
sua naturali sint ornatae, succo illo ex¬
tabescente, nec ne. Illud affirmare
uidentia rei eos cogit, non enim nisi ex¬
siccatis eis vtimur omni succo spolia¬
tis: qui ergo temperiem totius succus ille
habebit integram? Quin etiam multa