579
135
Alchemiae, Quaest. 46.
se, aut aliunde & ab arte. Non hoc,
ars enim per se nullam habet δύναμιν τοῦ
καθαίρειν nisi ἐπινοητικὴν: illud ergo & iure
illud: ideo namque catharticum defi¬
nitur, quod talem proprietatem ha¬
beat in se non ab arte vel aliunde mu¬
tuandam. Obtinebit ergo suam pro¬
prietatem sartam tectamque, qua af¬
firmata, calorem insitum astrui simul
oportet, quia natura sunt simul. Per¬
eat calor tamen insitus, quo exactore
vel euocatore? Ignene? At hoc etiam
in decoctis & distillatis disperibit, ignis
flama paratis. Imo hic facilius citiusque
quam ibi & in extractionis opera. Si n.
secundus ignis tertiusque gradus vehe¬
mentior est, rapaciorque primo, & illo
decocta elixantur violenter, calor in¬
situs rerum decoquendarum illi pedem
haud sistet fixum, & huic cedet vacil¬
lantem. At analogo calore extracta
cuncta spagyria proliciuntur, primo
aequiparando ignis gradui, quomodo
ergo calorem abiiciet suum, & ascititium
erodentem referet absentem? insitus non
I 4