579
136
Progymnasmatum
nisi aduentitio & fortiori fugatur. In
extrahendo artificiose pyronomia vix
blandum & lepidum ignis calorem bal¬
neo Mariae proprium concedit, super¬
imatum, ne vllo gradu excellentem.
Ergo. Negato iam calore formae pro¬
prietatem & insitum calorem dissipan¬
te, violentus euentus turbae, febriles
calores recte negabuntur, & ad cyno¬
sarges totum expectoratum putridum,
venenosum. Venenatum nihil medi¬
camentorum arte spagyrica fieri po¬
test, artifice boni ideam ingenio ver¬
sante suo & commoditatis in genus
humanum effundendae. In se ergo na¬
tura habebit, virus. Hoc aut ars acuit,
aut tollit, aut emendat. Non illud:
praeceptis enim veris aueruncandi ve¬
neni probe instructa, veneficio omni
procul ab ea exsulante. Ergo hoc. Id
quod venenatum omne arti subiectum
euidenter comprobat, illaboratum &
venenositate noxium arte salubre &
vsui commodum effictum. Ipsi vide¬
rint qua arte venenata sua pharmaca
melio¬