579
174
Progymnasmatum
corruptibile & incorruptile esse po¬
test? sit analogus calori natiuo. nondum
tamen fugabit omnes morbos. Et vinum
analogon calori natiuo, tantum abest ta¬
men, hoc tollere omnes morbos, vt plu¬
rimos ingeneret. Quid ergo analogia
rei ad calorem natiuum? calor optime se¬
habens non omnes sanat morbos, imo
paucos, nec generationem eorum prohibe¬
re potest. Nec sanabit idem totum morbo¬
rum agmen furiale etiam atque etiam corrobo¬
ratus analogo. Quid virium is obtinet, in
sanando morbo gallico, elephantiasi in
vlceribus etc. Similitudine & analogiam
eius cum calore natiuo, principia, ex quibus
conflatus praedicatur, conuellere viden¬
tur. Omnes enim chymici eum ex mercurio
& metallis perfectioribus faciunt. At me¬
tallorum cùum calore insito nostro nulla
est analogia: qued calor natiuus animalem
rationem habeat, humane in nobis di¬
spositus, nec similis esse potest, nisi in¬
formetur a potentia nostra naturali: At
inuictus & incorruptilis dicitur. Prae¬
terea omnibus morbis dicitur contrarius
esse