579
206
Progymnasmatum
vt agendo in materiam dispositam, su¬
peret longe naturae vim, in mineris
terrae, faciatque ex hydrargyro aurum
vel argentum quod natura tota num¬
quam posset. Ars hic naturam iuuat, &
naturali vtitur instrumento, opus er¬
go inde resultans vtrique potest ad¬
scribi. Et ignis naturalis artificiosus di¬
ci, quia principium motus & guberna¬
tio eius est ab arte, vsque ad perfectio¬
nem, quae non fieret, si ars abscederet.
Omne cuius principium motus & progres¬
sus ab arte pendet, artificiale definiri potest.
Ignis naturalis instrumenti regimen est
ab arte. Quidni ergo artificialis? As¬
sumtum confirmatur pyronomia chy¬
micorum. Ignis sponte omnia de¬
pascitur, nullius rei γεννητικὸν sed φθαρτι¬
κὸν potius artis praescripto guberna¬
tùs fit γεννητικὸν cohibita naturali sua
violentia destruente: artificiale ergo.
Nam quidquid artis praeceptionibus regi¬
tur vouiuòr exsistens, illud artificiale sit ne¬
cesse est. Ignis artis chymicae praeceptis
est propositus & νομικὸς tenetur. Ergo.
Si