579
207
Alchemiae, Quaest. 56.
Si naturalis ignis, eo naturalis habe¬
tur, quod motus sui principium inter¬
num profiteatur: cur non contra ar¬
tificiale id iudicetur, quod externùm
profitetur motus moderatorem indu¬
strium? nisi contrariorum contrariam
neges definitionem esse. Vt itaque &
naturalis & artificialis ignis esse possit,
diuersimode affectus & proptereâ di¬
uersimode considerandus.
QVAESTIO LVI.
An oleum vel spiritus vitrioli quia ero¬
dens ex agro Asclepiadeo ex¬
terminanda.
Alchymiae elusores, hacque factorum
affabre medicamentorum ludifica¬
tores nihil intemeratum atque arrosum in
arte diuina sinunt. Oleum vitrioli rodant.
quod ei odat vicissim & non se solum sed
etiam muta durissima metallica aliis in¬
uicta. Sed neganda par eius vbique actio.
Exedat metalla & durissima emortua
cuncta, non idem effectum in corpore huma¬
no ab eo consequetur. Rite enim factum vix