579
215
Alchemia, Quaest. 59.
recipienda negant ad lapidis confecti¬
onem: argumentis tamen constat fir¬
missimis, nullibi, nisi in iis indagatio e¬
ius instituenda, veritatem lapidis ver¬
bis obscuris occultantibus. Aurum &
argentum natiuum non quidem sunt
aurum & argentum Philosophorum.
Dum enim sunt in natura sua, nondum
sunt artis; sed cùm per artem reducta
sunt ad materiam primam Philosoph.
& forma natiua perdita, artis formam
habent, iam sunt materia Philosopho¬
rum. Richardus iubet serere aurum &
argentum, vt afferant fructum cum la¬
bore tuo & mediante natura, quia
ipsam habet & est illud, quod quaeris:
Item elicitur non sine solutione cor¬
poris, & reductione in materiam pri¬
mam, quae est mercurius, ex quo facta
sunt metalla ab initio, & medicina est
simplicis & mineralis naturae producta
ex aqua mercuriali, in qua aurum & ar¬
gentum prius sunt soluta. Contradicentium
quidam vtuntur hoc ratiocinio: auru
etiam aucto igni non potest destrui
O 4