579
216
Progymnasmatum
Materia chymicorum est destruenda
corrumpendaque. Ergo non est aurum.
Atqui propositio ineptitudinis est da¬
mnanda. Non enim igni elementari
destruendum aurum est, sed via Philo¬
sophica. Hinc Rosarius Minor "aqua nostra
fortior est igne, quia facit de corpore auri
merum spiritum, quod ignis facere non po¬
test". Aurum quidem antequam de¬
struatur quodam modo chymico, non
dicitur materia Philosophica neque so¬
lum. Sed cum iam in mercurium est
redactum, additis etiam cęteris eiusdem
radicis. Vt materia propria non de¬
struatur nec corrumpatur, sed exalte¬
tur digerendo. Pergunt. "Si esset aurum
argentumque Philosophorum vel materia
Philosophici lapidis, non vilis res vbiuis
obuia diceretur." Resp. vilis habetur com¬
paratione cum immenso bono lapi¬
dis, tum Philosophorum aenigmatibus
& tropis, cum appellatur elementorum
vocabulis, item ouum, semen, vrina, a¬
cetum, non ideo erit lotium. In Rosa¬
rio Philosophorum vilis dicitur etiam ob cla¬
uem