579
3
Alchemiae, Quaest. 65.
lapide Philos. esse oportere, etiam quo¬
uis modo praeparatum, vtuntur argu¬
mento, quod ille nec proprietatès nec
effecta habeat Mercurii Philosophi¬
ci. Est enim volaticus, frigidus, humi¬
dus, indigestus, & nec se nec alia po¬
test transformare, quin omni caret
natura aurifica argentificaque. At
Mercurius Philosoph. non tantum
fixus esse debet, verùm etiam cum iun¬
ctus hydrargyro fuerit, id igni detine¬
re: Debet etiam esse ex corpore per¬
fecto extractus, calidus, siccus, dige¬
stus, habere conditionem hydrargyri
vulgaris, quod attinet ad consistentiam
& motum, ita vt tactu manus non in¬
ficiat, nec madore nec nigritie: iungi¬
tur vulgari inseparabiliter, ob naturae
conuenientiam, quomodo videmus
aquam aquae confundi, penetrante to¬
tam tota & vndiquaque ingrediente.
Insuper in vnione & amplexu vulga¬
ris non est otiosus, sed eius humidita¬
tem Phlegmaticam exsorbet siccatque,
frigiditatem tollit, inductaque nigri¬
aa 2