579
4
Progymnasmatum
tie ex corpore postea in puluerem
eum conuertit: quae omnia vulgaris
praestare non potest, cùm sit patiens
subiectum, non agens. Itaque Mer¬
curius Philosophicus artis adminicu¬
lo elaboratus vulgarem Mercurium
in aurum & argentum transmutat:
quin ex Mercurio crudo vulgari me¬
dicinam efficit, quae eodem modo
transmutare imperfecta potest, nec id
parua quantitate. Vt, licet Mercurius
vulgaris effecta proprietatesque Philo¬
sophici lapidis non habeat, affinitatem
tamen sortitur cum eo tantam, vt in
eius naturam transire, mutarique ipse &
vna imperfecta mutare queat, medi¬
um coniunctionis & pars foeminei se¬
minis, subiectumque transmutatio¬
nis. Tria itaque sunt, quae constituunt
artis materiam, aurum, argentum &
Mercurius; seu Mercurius auri, Mer¬
curius argenti & vulgaris. Haec redu¬
cuntur ad duo, nempe ad Sulphur &
Mercurium; fixum & volatile; & tan¬
dem in vnam aquam eiusdem naturae
propter