579
9
Alchemiae, Quaest. 66.
tia, sublimatione illa chymica ad hanc
spiritualem naturam adducta, vt Pla¬
tonici idaeas a materia seiunctas, sub¬
stantiasque existimauerint. Quàm ta¬
men medicinam nolumus prorsus in¬
corruptibilem affirmare, cùm ex rebu¬
naturalibus fiat & constet: Attamen
ad eam subtilitatem & tenuitatem &
simplicitatem spiritualem redacta est,
vt heterogeneum nihil in se contine¬
re videatur, a quo corrumpi possit: quo
fit, vt aegrotis exhibita eos longo tem¬
pore in sanitate conseruet. Summus
ille vir & Philosoph. Hermes trisme¬
gistus spag. exercitatissimus verissimam
ac certissimam artem spagyricam af¬
firmat sic scribens in sua tabula Sma¬
ragdina: verùm sine mendacio certum
verissimum id, quod est superius, est
sicut id, quod est inferius, & quod est
inferius, est sicut id, quod est superius,
ad perpetranda miracula rei vnius. Pa¬
ter eius Sol est, Mater eius Luna. Por¬
tauit illum ventus in ventre suo, nu¬
trix eius est terra, & vis eius est integra,
aa 5