579
10
Progymnasmatum
si versa fuerit in terram. Sic habebis
gloriam claritatis totius mundi. Ideo
fugiet a te omnis obscuritas. Ex hoc
fonte omnes alii Philosophi suas ex¬
perientias hauserunt, non tantum in
lapide Philosophico ad metalla trans¬
mutanda, sed etiam ad vniuersalem
illam Medicinam seu quintam essen¬
tiam extrahendam, quae omnibus in¬
firmitatibus mederetur, ad quàm po¬
tissimum respexit Hermes. Ad eam
spectarunt omnes omnium Poetarum
Historiae, quae ideo dictae sunt Fabulae,
quod fictis narrationibus & multis ver¬
borum inuolucris ac sub fabulis rem
tam nobilem ac pretiosam tegerent,
ac vulgo occultarent. Qualis est pere¬
grinatio Iasonis in Colchos ad vellus
aureum reportandum. Qualis etiam
Fabula de hortis Hesperidum, aurife¬
ro nemore pretiosis, vbi Draco perui¬
gil custos atque obseruator, malis au¬
reis conseruandis inuigilabat, quem
Hercules dicitur interfecisse, & aurea
poma ad Euristheum retulisse. Quae
quidem