579
43
Alchemiae, Quaest. 69.
Sunto tamen naturalium destructo¬
res, quid ideo vituperii vel supplitii
merentur?
An non & Galenici naturalium de¬
structores cadauera humana, bruta
dissecando, alimenta sanis & aegris
praeparando, Electuaria, Pilulas, Se¬
rapia, decocta fabricando, olea item,
Vngenta; Emplastra: In composi¬
tione Theriacae, Mithridatii, & cet.
Quot simplicia destruuntur, ad vni¬
us misti formam artificialis emergen¬
dam?
Quot pereunt in aliis compositi¬
onibus Galenicis simplicia, ad no¬
uam formam exsculpendam? Puni¬
antur, si punibiles, Rustici mixturam
lactis destruentes, butyrum, serum,
caseum, & cet. facientes. Damnetur
natura per anni vicissitudines pluri¬
ma mixta destruens, hyemem prae¬
sertim aestate & vere in salutem ho¬
minùm animaliumque nata.
Quamquam per multa sunt, quae
nisi destruantur corrumpanturque