579
44
Progymnasmatum
natura, vsui esse nequeunt, corruptibi¬
lia propte ea & natura & DEi voluntate
atque sapientia; hoc naturae & DEI
factum decretumque si imitetur Chy¬
micus sequaturque extorrisne sit vo¬
bis misochymicis? DEVS ergo prius &
natura in vsum hominum plurima
naturalium destruentia culpanda ca¬
stigandaque.
QVAESTIO LXX.
An Chymica remedia vituperabilia,
quod elementari crassitie
exsuta?
Delirant abnormiter asserentes.
Quid enim elementaris crassiti¬
es, nisi velamentum virtutis intimae, &
remora actus secundi? Vituperium¬
ne amoliri id quod obstat & efficaci¬
tatem retundit? Culinam adite co¬
quos coquasque percunctamini ve¬
stras, vtrum suauius consultiusque sit,
defoecatis, puris, sordibus cunctis ab¬
stersis victitare, rogantes. Fors Bauari
estis, & Bauaricis cibis alendi; si similia
conser¬