579
49
Alchemiae, Quaest. 72.
quantum emolumenti ex dextra pe¬
ritaque eorum administratione ad
mortalium genus redundaturum pu¬
tabis?
QVAESTIO LXXII.
An Chrysopoeia sit pars Alchemiae.
Negant misochymici & hoc nisi
argumento. Si Chrysopoeia foret
pars Alchemiae, eundem nec diuer¬
sum sortiretur finem. At Chrysopoeia
fine discrepat Alchemiae fine. Ergo
non pars Alchemiae. Finis Chrysopoe¬
ię est facere aurum ad ditescendum: Al¬
chemię, inseruire commodis homi¬
num variis, sanitati quam maxime. Ne¬
gatur connexum, & ratio negationis
est haec. Sicut vnius rei plures esse pos¬
sunt fines, & tamen eadem non pro¬
pterea diuersarum artium: ita discre¬
pantes fines habentia, vnius artis esse
possunt generali fine consentientia.
Si species oppositę sub vno eodemque
genere esse possunt, etiam diuersae ar¬
tium partes. At illud veru. Ergo & hoc.
dd