579
50
Progymnasmatum
Generales artes complectuntur spe¬
ciales artes finibus valde a se inuicem
differentes. Finis alius est therapeuticae
alius chirurgiae, alius diaetetices, o¬
mnes artes speciales finibus discre¬
pantes, medicinae tamen artis com¬
plexu generali coniunctae. Falso dein¬
de Chrysopoeiae solus diuitiarum finis
tribuitur. An auri finis duntaxat dita¬
re? Quid non auro comparatur? Non¬
ne auro & vita nostra conseruatur &
producitur? Et qui sunt fines auri nati¬
ui, iidem erunt & auri arte facti. Aurum
si fit potabile, idque bibitum rite fugat
lepram, impetiginem, restaurat balsa¬
mum naturale, prolongat vitam, cauet
morborum impetus, nonne consen¬
taneum cum Alchemia finem conse¬
atur? Si finis est consentaneus, non po¬
test dissentaneus esse, quamquam et¬
iam discrepante fine dato Chrysopoe¬
iae, nihilo secius Alchemiae par¬
tem eam esse iam eui¬
ctum est scilicet
QVAE¬