579
107
Alchemiae, Quaest. 84.
Vtra igitur vtris praeferenda, vtraue
periculosiora?
QVAESTIO. LXXXIV.
An antimonium promiscue omnes hu¬
mores exturbet nec similitudine trahat,
more aliorum purgantium?
Superius explosa est similitudo pur¬
gantium omnino explodenda. A¬
lia itaque ratione purgabunt pharma¬
ca, similitudine negata. Si ea virtute
antimonium operatur, qua Galenica
remedia purgantia, non promiscue
omnes exturbabit humores. Hoc ve¬
rum. Ergo & illud. Malos bonosque
indiscrete humores eiicere antimo¬
nium experientia redarguit falsitatis,
mendaciíque. Nec violentius extur¬
bat aliis vsitatis vomitariis, hellebo¬
rismio, asarino puluere. Ausim asse¬
rere sancte exhibito puluere vel de¬
cocto rad. asari omnes, quibus exhi¬
bebatur violentius longe molestius¬
que vomuisse vllo antimonio quali¬
tercunque parato.