579
108
Progymnasmatum
Exturbet malos humores. Nùm bo¬
nos? Quibus sanguinem exegit stibium
vel antimonium? At Galenica non
modo promiscue omnes eiiciunt hu¬
mores, sed & bonos, & sanguinem.
Antimonium igitur nobilius, nec pro
miscuorum humorum exactione in¬
famandum. Quamquam etiam promiscue
omnes si eiiceret humores, tamen ali¬
is Galenicis remediis foret par, ideoque
nulla ratione proscribendum, sed &
in Antidotaria reponendum, tutius
medicamen colocynthide elaterio, la¬
pide lazuli, helleboro, diagrydio, etc.
QVAESTIO LXXXV.
An Chymicis nullae qualitates primae
alterantes.
Negant misochymici eo, quod tem¬
peramentum misti destruant Chy¬
mici meraque formalia & essentialia fa¬
bricent. Formalibus affirmatis a Chy¬
micis effictis, temperamentum ipsum
affirmari oportet. Hoc enim nihil ali¬
ud est quàm forma mixti, qua mixtum.
Mixtio