579
112
Progymnasmatum
eo nutriremur; (quia nutrimur his, ex
quibus constamus 2. gener. anim. 4.
2. de ortu. Omnia nutriuntur ex iisdem
ex quibus sunt.) Sed non nutrimur. Er¬
go? Nutrimur sanguine. Sanguisne
expers principii salis? Quod proban¬
dum misochymicis. Contra nos, iis
non constamus, quibus non nutrimur.
Non nutrimur igne, neque aqua, ne¬
que terra, neque aere; multo minus
nutrimur materia prima, forma & pri¬
uatione quae sunt entia rationis, non
sensus. Ergo ex iis non constamus nec
nostra haberi possunt principia.
QVAESTIO LXXXVI.
An Alchemiae falsa principia?
Aiunt misochymici. Et quia falsa,
pulla doctrinam veram ars ista ha¬
bere potest. Ex falsis enim principiis
non nisi conclusiones falsae. Resp. At
Logica vi dispositionis syllogisticę do¬
cet ex falsis colligere vera. At non sunt
falsa principia, sed vera, vtilia. Effectus
verus caussam falsam habere non po¬
test