579
4
Epistola
Quorsum igitur eius tutamentum in nihi¬
lum redacti? At, inquies rursum, acerri¬
me eum propugnauit Ingolstetterus. Aio,
non tam ille acriter hunc pro virili, quàm
me problematice duntaxat, libereque disce¬
ptatem, plusquam hostiliter nullo meo me¬
rito, oppugnare furibundus annisus est Ar¬
gumentum victoriae, dicis recte, perditae. O¬
portet enim τους φιλονεικους prius, quàm herbam
porrigant, ambubaiarum ritu, omne virus
exspuere, & tandem, nullibi haerentibus spu¬
tis, euomere, quod diu pepasmi expers occlu¬
sum continebatur intus. At ἡδιαν οὐδὲν, οὐδὲ μουςι¬
κώτερον ἐστι, ὴ δύναθαι λοιδορουμενον φέρειν. Feram
ergo & ego conuitiatorem. Sed ne sibi adeo
sapere videatur aduersarius, veritasque so¬
phisticationibus suis oppressa iaceat: ad ex¬
amen lapidis Lydii reuocare dentem, euul¬
sum licet radicitus, & in barathrum abie¬
ctum, iteratò superioribus annis operae du¬
xi pretium. Dedicabam & id supplementi
G. V. tractandae illius materiae olim cum à¬
liis auctori. At res Typographis auaris
erat inuendita; Hedera itaque pingui opus
non vendibili. Conieci itaque eam in librum
primum