579
5
Dedicatoria.
primum theoreticarum Exercitationum
mearum, propediem in lucem venturum.
Interea lapide Philosophico tantopere vobis
desiderato, adhuc tamen in antro Tropho¬
nii latitante: Diascepsin hanc duplicatam,
alteram ex patria hibliotheca depromtam,
alteram vero à possessore lapidis sagaci ac¬
commodatam, in publicum produxi: G. V.
quo studio suo, quo olim ferebatur tota in
Alchemiam diuinam, remitteret nihil
etiamnum: quin imo, principiis iam erutis
argumentis, tùm experientia solide confir¬
matis, alacrior opus aggrederetur: firma
spe freta, se tandem obtenturam, ad quod
tanto sudore, tantísque sumtibus hiabat,
dedicaturus animo subiecte officioso. Mul¬
ta quidem de lapide Philosophico leguntur.
sed abstrusa atque perplexa. Apertiora
haec, nec nebulis aenigmatum Oedipi dignis
obuoluta, qualia à Paracelsicis proferuntur.
Quamquam ars obscuritatis haut videtur
incusanda, manifestissimis vocibus phrasi¬
busque notissimis licet explicata: ex voto
quando non protinus succedit opus inceptum.
Si vlla ars, Alchemia sane, accuratum in¬
AA 3