579
6
Epistola
genium, industrium & circumspectum poscit.
Filios doctrinae requirit, qui vocatione, be¬
nedictioneque diuina & solerti natura prae¬
muniti, sacris chymicis legitime initiantur.
disciplinaeque se tradunt, & in ea ita versan¬
tur, vt & notitiam, & vsum praeceptorum
simul acquirant. Vnde non miru, tantae po¬
tentiae, auctoritatisque Magnates arti huic
diuinae insudantes, oleum & operam perdidisse
hactenus omnem. Hoc enim quidquid est labo¬
ris, qui tamen labor artificis est admodum
industrii, iis credunt, qui nullis catholicis
praeceptis artis informati, nullaque discipli¬
na, sine omni deliberatione exquisita, illo¬
tis, vt aiunt, manibus in obuium quoduis
irruunt, nulla virtute aurifica dotatum, e
quauis quoduis generare arte temere atten¬
tantes, perque modos operarum vagantes im¬
perite, stolideque sublimandum calcinare sae¬
pius inuadant, calcinandumque vero subli¬
ment, accommodationemque τῶν μηχανμά¬
των chymicorum generalium ad specialia
nihil variatura opinantes, susque deque
habent. Ideo ars etiam male audit, admi¬
nistrantibus eam imperitis impostoribus.
Quo