579
7
Dedicatoria.
Quo quaelibet ars excellentior, eo sagaciores
requirit cultores. Ciniflones tamen, fumi¬
uendulique in hanc irrepere tam praecla¬
ram artem ausint? G.V. ab eiusmodi male
feriatis sibi cauere probe nouit, in suam Vul¬
caniam officinam affabre instructam, testi¬
monium artifici perito praebentem suo, eru¬
ditionis praeclarae, artificii Alchemiae exi¬
mii, vsu sumtuoso cum vtilitate tamen con¬
iuncto acquisiti, industriaeque excellentis, non
nisi artifices, auctorum ministros non vugal¬
res, sed arte iam initiatos, praesidente tamen G.
V. admittens. Ego artifex quidem non sum, es¬
se tamen non postremus studeo, DIVINA
adiuuante Gratia. Vt studium hocce meum
probem, mysterium, summum Alchemiae artifi¬
cium lapidis Philosophici protuli elaborandum.
Summus artifex, cuius artificiosa manu vo¬
litatus lapis ille. Opus enim summum. Ex opere
autem commendatur artifex. At & artifex
ex inferioribus operibus censendus. Summus
esse potest, qui ex summis metallis lapidem euo¬
cat prfectissimisque, digerendo, soluendo, soluen¬
te claue Mercuriali, igne Philosophico, non
aqua stygia, nec aliis aduentitius, cognationis
AA 4