579
23
Caput 7.
feceris, qui nec naturam, nec na¬
turae maiestatem, nec proprietatem
nec occultas metallorum operatio¬
nes vnquam didiceris? Blaterat iden¬
tidem Iurisperitus ac forensis Rabu¬
la Philosophi osor maximus, qui ex
miserorum lachrimis venalis linguae
malleo numismata sibi cudit, qui sa¬
cratissimos legum contextus praeteri¬
ens, per ambages glossematum totum
mundùm suis dolis est persecutus.
Sed quid derisores Samias & Sati¬
ras prosequar? maneant isti homines
& istorum pedissequi in sua opinione
perpetuo, qui nihil sapiunt quod ca¬
stum, quod iucundum, quod deni¬
que seductum sit a vulgari discipli¬
na: quique nihil inclitum ac cele¬
bre, sed quidpiam forsan gregari¬
um Anigellis Cadmi filiis sunt con¬
secuti. Ego hanc lapidis Philoso¬
phorum indaginem mihi familiarem
selegi, eamque saepius appello to¬
tius Philosophiae occultae, aut magis
BB 4