579
26
De lapide Philosophico,
das succedentium sibi temporum va¬
rietates vtque res inferiores motu ac
lumine suo calefacerent, fouerent, & in
essentia conseruarent, propterea res
inferiores superioribus vt ouum galli
nae fouendum, vt foeminam viro foe¬
cundandam supposuit, quibus a pri¬
mordio seminales quasdam rationes
inspersit, vt sese acceptis oportunitati¬
bus perpetua, vt ita dicam, foecundi
tate atque prole multiplicarent. Fa¬
brefecit autem Deus hanc mundi
compaginem harmonia quadam, at¬
que musica subinuicem proportione
cognatam, vt quae sint in mundo su¬
periori, in inferiori sint, sed modo ter¬
restri, quae itidem sunt in inferioribus,
etiam in superioribus, visitur modo
quidem coelesti & secundum caussam.
Ad quod forte opinionem Anaxago¬
rae, ponentis quodlibet esse in quodli¬
bet, applicare posses. Quare congru¬
um est Deum cuncta moderari & im¬
plere quae creauit. Nec tamen De¬
um omnia implere dicimus vt eum
conti¬