579
27
Caput 7.
contineant, sed vt ipsa potius contine¬
antur ab eo. Nec arbitrandum est ita
Deum esse in omnibus, vt quaeque
res pro modulo suae portionis eum
capere possit, vtpote maiora majus
& minora minus: Sed ita Deus o¬
mnia implet, vt non sit aliquid vbi
non sit. Et ergo intelligimus eum
intra omnia, sed non inclusum, extra
omnia, sed non exclusum: Ideo in¬
teriorem vt omnia contineat, ideo vt
exteriorem vt in circumscripta ma¬
gnitudine sua omnia concludat. Qua¬
re Diuius Dionysius ait, omnes res af¬
firmare posse de Deo, cum sit auctor
omnium & gubernator. Ediuerso o¬
mnes res negare de Deo verius quidem,
cùm nihil sit de his quae condidit, quod
mihi etiam videtur esse gratius & cer¬
tius, cùm ob variabilem huius mundi
decursum, tum propter inscrutabilem
altissimae diuinitatis abyssum, posuit
Deus etenim maximum interuallum
inter se & res creatas.