579
33
Caput 8.
cupari, quoniam sicut in corde viuus
exstat fons sanguinis, cetera humani
corporis membra humefaciens & ir¬
rigans, motumque vitalem infundens:
sic in sole videtur esse omnium rerum
tum inferiorum tum superiorum ve¬
getatio & conseruatio, quoniam vitam
& calorem inferioribus inspirat lumi¬
ne suo. Est autem lumen actus quidam
simplex, cuncta ad se viuifico calore
conuertens; cuncta permeans entia,
qualitates eorum virtutesque ducens
per omnia & tenebras caliginesque
dispergens. Quare in medio residet
Phoebus aurea coma micante tanquam
Rex & Imperator mundi, Sceptrum &
gubernaculum tenens, cui omnes coe¬
lestium inesse virtutes, non solum Iam¬
blichus, sed & multi alii confirmarunt.
Et inquit Proclus: ad solis aspectum o¬
mnes omnium coelestium vires con¬
gregari in vnum atque colligi, quas
tandem in hunc mundum inferiorem
per eius ignem spiracula credimus dis¬
seminari. Hoc tibi etiam vel maximo
CC