34
De
lapide
Philosophico,
argumento
esse
potest
sole
ad
nos
ver¬
gente
terram
herbescere
atque
pube¬
scere,
abeunte
vero
deflorere.
Sed
de
naturae
infantia
nonnihil
commen¬
tandi
voluptate
capior.
CAP.
IX.
Naturam
vim
quandam
esse
rebus
insitam
similibus
similia
procre¬
antem
asserimus.
Generat
etenim
natu¬
ra
cunctas
res,
auget
alitque,
quare
o¬
mnium
in
se
habet
nomina
rerum:
A¬
nimal
est
a
natura,
lapis,
lignum,
arbor
&
corpora
quae
vides,
sunt
a
natura
eiusque
retinacula.
Natura
est
ligamen¬
tùm
elementorum
virtusque
ea
com¬
miscendi,
quę
in
qualibet
re
huius
mun¬
di
elementalis
elementorum
mixtio¬
nem
efficit,
formamque
suę
speciei
con¬
gruam
impressit,
per
quam
ea
res
a
quauis
alia
re
distinguitur
atque
segre¬
gatur.
Nec
est
natura
alicuius
coloris,
omnium
tamen
colorum
particeps
&
effectrix,
nullius
item
ponderis
nec
qualitalis,
omnium
denique
qualitatum
rerumque