579
35
Caput 9.
rerumque foecunda genitrix. Quid er¬
go est natura? Deus est natura, & na¬
tura Deus. Sic intellige: Ex Deo oritur
aliquid proximum ei: est ergo natura
ignis quidam inuisibilis, a quo Zoroa¬
stres cuncta esse genita docuit, cui He¬
raclitus Ephesus astipulari videtur: non¬
ne spiritus domini, qui est amor igne¬
us, cùm ferebatur super aquas, indidit
eisdem igneum quendam vigorem, cum
nihil sine calore generari possit. Inspi¬
rauit autem Deus rebus creatis cum
diceretur: (crescite & multiplicamini)
quandam germinationem, id est, viridi¬
tatem, qua res sese multiplicarent. Vn¬
de quidam profundius speculantes o¬
mnes res dicebant esse virides, cùm o¬
mne viride crescere dicebant vel dica¬
tur, coalescere, eamque viriditatem natu¬
ram vocitabant. Sed Aristoteles inquit,
ignorato motu ignorari naturam, cum
modo sit volatilis & in continuo mo¬
tu generationis, augmentationis al¬
terationisque, quae tandem in extre¬
ma mundi calor stabilis erit atque fixa,
CC 2