579
82
De lapide Philosophico,
aquam ad se acceperit, & hoc totum
ortum breuibus complectitur. Plura
his similia, per te ipsum diuina gratia
poteris deprehendere. Lauda Deum
per omnes chiliadum chiliades.
CAP. XX.
Philosophus quidam nomine Ylar¬
dus in prouincia Cathilonia has fe¬
cit quaestiones ad spiritum: Prima. V¬
trum possit fieri Philosophorum lapis
ad conuertenda corpora imperfecta
siue metalla in solem & lunam igne iu¬
dice? Responsio. In auro sunt omnia
metalla essentialiter cum suis terris in
colore multiplici. Ex hac terra, cum
essentia sua conficitur lapis, qui sua na¬
tura omnem immundiciam aufert &
proiectis ad imperfecta ea fixat perpe¬
tuo. Quaestio. Quid & qualis est ea es¬
sentia? Resp. Est anima mediae natu¬
rae quae permittit vnam formam con¬
uerti in aliam. Quaestio. Quo pacto
agit anima media natura? Respon.
Omnes angeli homines aut daemones
non